Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Abscondes eos in abscondito [ed. ,audito] vultus tui a conturbatione hominum. Vers. 26. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Vers. 27. Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Venit ad enumerationes beneficiorum quae sanctis suis Dominus copiosa miseratione largitur. Quod schema nobilissimum dicitur synatroesmos, Latine congregatio, ubi in unum, aut multa crimina, aut multa beneficia colliguntur. Quod inter violentissimas figuras accipitur, quia congregatio rerum causae praestat augmentum, In expositione quippo dominicae dulcedinis perseverans, primo dicit: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; secundo, Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum; tertio, plenitudinem beneficii ipsius evidenti laude complevit, dicens: Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Nunc ad exponenda verba veniamus. In abscondito vultus Domini dicit, id est in alia resurrectione, quando omnes justi contemplationis ejus praemia consequentur; sicut legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). A conturbatione hominum, malorum scilicet, dicit etiam fidelissimos occulendos, quando jam in aeterna beatitudine locabuntur, ubi purissimam veritatem nemo faecilenta voluntate conturbat, sed bonitas rerum in suis splendoribus perseverat. Et quam pulchre regalem conspectum esse dicit in abdito, revera, quia contemplationem ejus, qua justi perfruentur, impii non videbunt. Homines enim hic omnes persecutores et schismatici significantur, qui hic consueverunt terrere populum Christianum. Sed cum illuc perventum fuerit, supra Dei famulos sceleratorum conturbationes, locum dicit ulterius non habere, quippe quos a se constat esse dividendos. Illi enim mittuntur In aeternam poenam, justi vocantur ad requiem sempiternam. Sed ne tantum futuri praemii promissio fragilia corda turbaret, secundo capite dicit eos esse protegendos. Nam per tabernaculum saepe diximus Ecclesiam catholicam significari, quae in isto mundo certamina sustinens, expeditionalis habitaculi nomine Vocitatur. Superius enim dixit, abscondes; hic proteges. Ibi enim abscondentur, ubi ab impiis non videntur; hic vero proteguntur, ubi malorum improbitas minime nocere permittitur, quando illaesae animae justorum sub qualibet corporis afflictione servantur. Tertio laetatur homo coelestis, qui et Mediator est Dominus Christus gaudio spirituali; quia incarnatione Verbi mundo salutaria dona provenerunt. Civitatem circumstantiae, Jerusalem localem debemus advertere, quae in medio gentium constituta, quasi tom pium fidei probabatur existere. Ab hac enim circumjectae nationes Christiani dogmatis regulas suscipere meruerunt; et velut purissimo fonte patefacto, coelestis vitae sunt muneribus irrigatae. In hac ergo civitate mirificavit Dominus misericordiam suam, quando ibi et docere, ibi miracula facere, ibi et pati pro hominum salute dignatus est. Ibi quoque gloriam suae resurrectionis ostendit, ut merito dictum sit quia in Jerusalem potentiam suam miram fecit, ubi declarare tam ingentia sacramenta delegit.