Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 28. Ego autem dixi in pavore meo, projectus sum a vultu oculorum tuorum. Patri dicit Filius a forma servi, speravi: quia me gratia tua deseret et, cum passionis tristitia praevaleret, in pavore utique mortis. A vultu oculorum tuorum, id est a conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per sua signa demonstret. Sic oculi Divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam pollicentur.