Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.30
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Pro collatis sibi beneficiis hymno decurso, sanctos commonet ut ament Dominum; quatenus auctorem tanti beneficii membra diligant, cum sibi in capite praestitum fuisse cognoscant. Diligite Dominum, dicit, jam tanquam amicis, non tanquam servis. Servorum est enim formidare, amicorum diligere; sicut ipse in Evangelio dicit: Si feceritis quae ego praecipio vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, it, 15). Sed hoc praecipit sanctis, quia ipsorum est amare Dominum, quia non diligunt mundum.