Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 29. Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. A Domino ideo se dicit exauditum, quia humiliter, non desperanter more humanitatis dicebat esse contemptum: cui non poterat tardari gratia, de quo vox paterna dictura erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Dum clamarem ad te, quando in passione voce magna dixit: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Constat enim his damoribus exauditum fuisse, quando et resurrectionis gloriam consecutus, et ad Patris est videlicet dexteram collocatus.