Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Educes me de laqueo isto, quem occultaverunt mihi, quoniam tu es protector meus, Domine. Occultatus est quidem ab inimicis laqueus, sed non qui Christo esset occultus, nec in mortem deceptus incidit, sed sciens eam pro nostra liberatione suscepit. Ergo laqueum occultaverunt Judaei Christo, quia tantum hominem credentes, occultis eum perdere machinabantur insidiis. Unde se dicit educendum, id est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Sed omnia consilia Judaeorum dicit esse frustranda, quia, Domino protegente nulla potest adversitas praevalere.