Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. Consideremus cur hic sermones ipsi sint positi, quos Evangelii textus eloquitur. Nam et ibi sic ait: In manus tuas commendo spiritum meum; et inclinato capite reddidit spiritum (Luc. XXIII, 46); scilicet ut et hic cognosceres fuisse locutum, qui post tot saecula, eadem erat in cruce positus verba dicturus. In manus tuas, in veritate tua, qua benigna et justa semper operaris. Commendat itaque Patri inaestimabilem thesaurum, animam videlicet illam quae voluntates ipsius pura intentione faciebat. Dignum ergo fuit ut tanto susceptori talis commendaretur spiritus. Redemptum se deinde esse testificatur. Sed videamus quo pretio? Illo scilicet quo Apostolus dicit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Vides quam magnum pretium fuit, ut majestatem suam usque ad carnem hominis inclinaret, seque exinanivit, ut coelestibus humana compleret. Sed ut istum Dominum evidenter adverteres, addidit quis esset, id est, Deus veritatis. Illorum enim specialiter Deus est qui veritatem diligunt, nec in aliqua falsitate miscentur.