Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Non salvabitur rex per multam virtutem, nec gigas salvus erit [mss. A., F. ,salvabitur] in multitudine fortitudinis suae. Regem dicit hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina, a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Juste enim virtus humana deseritur, quando datum bonum atque perfectum non largitori Deo, sed propriis viribus applicatur. Idem gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratur, qui contra immanitatem diaboli assidua dimicatione confligit. Qui merito gigas esse dicitur, a quo talibus spiritibus obviatur. Sed iste quoque, qui jam gratia Dei suffragante multos spiritus fugat, salvus esse non poterit, si velut gigas superbiae vitio sublevatus (quo fragilis rapiatur humanitas), de meritorum suorum virtu c praesumpserit. Sed quamvis gigas Latino sermone terrigena dicatur, tamen et in bono poni manifestum est; legitur enim de Christo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6),