Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Falsus equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Equum ponit pro felicitate mundana, quae homines sic portat, tanquam si equinis gesticulationibus pervehantur. Haec autem humana spes sic decipit, quemadmodum falsus equus; qui cum jactando se graditur, ruinam subito, quam non opinatur, incurrit. Et quare sit falsus equus exponit; ille enim dura campos appetit, dum pedes praepropera festinatione permiscet, salutem sessoris sui nou valet custodire: quia fervida nimis incauta sunt; et qui sub modestia non graditur, ruinosis casibus semper exponitur. Falsus enim dictus est equus, eo quod solet in se fallere praesumentes.