Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus sperabimus. Ne quis de praedicata patientia mussitaret, ne quis se taediosa voluntate confunderet, sequitur magnificum et suavissimum munus: quia ipsa exspectatio habet praemium suum, quando ipse sustinens laetatur in Domino. Addidit, et in nomine sancio ejus sperabimus, id est in Christo, quem patienter sanctissimus propheta sustinuit, et laetabatur esse venturum. Sperabimus autem continuum tempus ostendit: quia non est fas ibi desinere, unde semper potest anima fessa recreari.