Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Fiat, Domine, misericordia tua super nos, sicut speravimus in te. His verbis incarnationem Domini desiderabat impleri, quam flagranti Spiritu magnopere sustinebat. Sed intende quam copiosum munus est, quod ditavit genus humanum, quod angelorum choros laetitiae jucunditate complevit, quod etiam ipsa inferna senserunt. Petit enim desideria sua debere fleri, ut possit perfectissimus inveniri. Addidit, in te, ut omnes superstitiones, omnes pravitates excluderet, cum vero Domino supplicaret.