Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.24
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam mellifluae voces auditae sunt! quam salubriter nobis psalterium coeleste cantavit! Tales siquidem mandatorum chordae sonuerunt, ut si eas internis auribus recipiamus, et nos in eis Davidicae lyrae curatione purgabimur; fietque nobis Saulis illa mundatio, ut fugatis immundis spiritibus, abluta mente Domino serviamus. Habent enim beati musicam suam, quae animae fidelis intrat auditum; cujus non deficit sonus, cujus non lassatur intentio. Relinquite ergo, spectaculorum amatores, mortiferas voluptates; ad haec magis gaudia, ad haec mysteria convenite, ubi cithara et organum virtutes excitant, non desideria pravae voluptatis instigant.