Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.5
Unproofread scanNot analysed yet
vers. 3. Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in jubilatione [mss. A., B. ,F. ,vociferatione]. Novum canticum dicit incarnationem Domini, qua mundus salutari exsultatione completus est, qua angeli canoris vocibus personarum laudantes et dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Monet ergo ut nos eadem et dicere debeamus et credere. Sequitur, bene psallite ei in jubilatione, id est in bonis operibus Deum invocate. Jubilatio est enim gaudium cum fervore animi et clamore indistinctae vocis expressum. In qua jubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adjunxerit. Et inspice salutarem doctrinam, quae nos ita praemonet, ut ante Deum inoffense psallere debeamus, qui renes nostros et corda cognoscit: ne magis inde gravius possimus offendere, si scelerati atque subdoli ad tanta mysteria videamur accedere.