Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.32.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Hic incipit per demonstrativum genus laudes Domini diversa relatione discurrere, ut omnia nobis opera ipsius et praecepta dulcescerent, Rectus est itaque sermo Domini, ad diligendos scilicet homines. Veraciter enim rectus licitur, qui rectos facit. Epitheton mirabile, veriloquum verbum. Per legem siquidem divinam corrigimur, per ipsam a nostra pravitate separamur; et regulariter tunc vivimus, quando ejus jussionibus obedimus. Haec quinta est species definitionis, quam Graeci χατά την λέξιν, Latine ad verbum dicimus. Una enim pane orationis definitum est quid sit sermo Domini, hoc est, rectus. Subjungit, et omnia opera ejus in fide. Utique, quando in illis operatur, qui ipsius dono fideles esse meruerunt; sicut in Evangelio ait: Fides tua te salvam fecit (Luc. VII, 50). Non enim opera Domini mulier illa meruisset, nisi praecessisset fides per gratuitam largitatem.