Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Praetende, dixit, id est praeroga, praesemina, longe lateque diffunde; ut possint scientes te in isto saeculo tutius ambulare. Isti autem scientes Dominum, multipliciter intelligendi sunt; sciunt enim Dominum qui sanctam Trinitatem corde firmissimo confitentur: qui regulas coelitus datas nulla intellectus sui pravitate distorquent: ad postremum ipsi soli veraciter norunt Deum, qui catholicae fidei non deserunt unitatem complere. His rogat praetendi misericordiam, ut et in isto saeculo sub Domini pietate degant, et in futuro judicio praemia digna recipiant. Hoc enim significat, justitiam tuam his qui recte sunt corde: quia ibi justissime ad dexteram collocabuntur, qui hic recta mente, praestante Domino, vivere meruerunt.