Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Orat ut gressus mentis a justo tramite non recedat, ne in superbiam erectus cadat qui tutissima humilitate constiterat, Nec vacat quod pedem hic singulari numero posuit; certum est enim in uno nos pede continue stare non posse: qui convenienter superbiae datus est, quon am elatum hominem diutius non praevalet continere. Pes autem pro affectu mentis est positus. Nam sicut gradientes de loco ad locum transferimur, sic a Domino separamur, quando nos elata cogitatione dividimus. Hoc enim maximum constat esse peccatum, unde angelus cecidit, per quod Adam a paradiso probatur exclusus. Manus vero peccatoris est male suadentis operatio, quae tunc nos a fidei firmitate movet, cum iniqua disceptatione sollicitat.