Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Dixit injustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos ejus. Duo sunt genera peccantium: unum quod credens legi per infirmitatem carnis non valet quae sunt jussa complere, de quibus dicit Salomon: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Aliud vero est audax, desperatum, blasphemant, quod sibi proponit libera voluntate delinquere: contemnens omnia, sibique murmurans Deum putat non curare mor alia. Quapropter dixit iste talis apud se rem scelestam, quam publice non ausus est profiteri. Et ideo ista cogitat, ut sibi ipse licentiam videatur tribuere peccatorum; quatenus sub immensitate delinquat qui metum judicis abjiciendum esse decrevit. Sequitur, Non est timor Dei ante oculos ejus. Cogitationem dicit iniquorum, qui putant timorem Dei non esse in conspectu ejus; id est, non curare Deum, ut homines eum debeant formidare; sed, ut quidam errantes philosophi dixerunt, mundum potius eredunt casibus regi, quam supernis administrationibus ordinari. Sive de injusto dicitur, non esse timorem Dei ante oculos ejus, qui talia dicere sacrilega voluntate praesumit. Denique sequitur: