Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniret iniquitatem suam et [ed. ,ad] odium. Sceleratus iste de quo dicturo est: Non est timor Dei ante oculos ejus, neglexit operam legi dare, ut intelligeret persuasionem suam esse falsissimam; sed contemnens dicta salutaria, veritatem studuit omnimodis ignorare. Is ergo dolose egit in conspectu Dei, ut suam iniquitatem et odium refugeret invenire: credens per ignorantiam praecepti se posse defendi. Pulchre autem definitum est peccata nostra esse iniquitalem et odium, quoniam illa odisse debemus per quae ad aeterna supplicia pervenimus.