Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Mirabilis nobis forma consolationis ostenditur. Quis enim debet delectari ejus pompa, cujus perituram novit audaciam? Nam si nolumus aliquo zelo confundi, sequamur hoc quod Dominus facit. Irrideamus eum cujus praevidemus occasum; judicemus infelicia, quae deprehendimus esse peritura. Firmissime credamus talia, quoniam nobis a veritate promissa sum. Sic fiet, ut peccator irrisus abscedat, qui se fugitiva felicitate praejactitat.