Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, tetenderunt arcum suum, ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Gladius peccatoris est quilibet dolus alterius appetens laesionem. Nam et ille qui inopem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educit; et ille qui prava suasione desiderat decipere animas innocentes, ensem pessimae cogitationis ostendit. Evaginaverunt autem significat nudaverunt; ut quod ante erat in cogitatione tanquam in vagina reconditum, post eductum revelatis cogitationibus appareret. Arcum enim tendere, non statim sagittare est, sed paratum atque intentum designat, operi fraudulento exspectantes tempus, quando possint simplices innocentes decipere. Sequitur, ut dejiciant inopem et pauperem. Quid intersit inter inopem et pauperem, non lunge praediximus. Pulchre autem dictum est, ut dejiciant, quasi stantem et fidei robore perdurantem. Dejiciuntur enim, dum eis tenebrosus et morti similis error infunditur. Additur, ut trucident rectos corde. Nec de martyribus potest intelligi, qui recti sunt corde, sed carne trucidantur.