Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. THRETH. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Bene dicitur gladius quidquid conatur exstinguere, quando ensis expletivum genus armorum est ad mortis effectum. Gladius enim dicitur, qui fit ad hostium clades. Et ut scias gladium istum de cogitatione venisse, reciproca sententia dixit, intret in corda ipsorum, unde scilicet venerat, et perversis grassabatur insidiis. Arcum diximus occultam designare malitiam quae contra innocentissimos parabatur. Sed hanc confringi dixit, quia non erat fidelibus in animae parte nocitura. Et respice quoniam ipsa verba quae in facinoribus posuit, eadem et in vindicia geminavit, propter illam scilicet Evangelii sententiam: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Luc. VI, 38).