Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Cum ceciderit justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus. Cum ceciderit, non in peccatura intelligas, quia justum dixit, sed in manibus peccatorum, in casu aspero, qui frequenter sanctis (diabolo insidiante) contingit. Sed ut tibi satisfacere videaris, considera quia cum in eodem versu dicat, ceciderit, quod ad pedes respicit, subjungit firmandam manum cadentis, cujus magis debuit confortare vestigium, ut post lapsum surgere valuisset. Unde evidenter apparet cadere istud, esse in impiorum incidere ditionem. Manum quippe hujus, id est consilium operationemque confirmat; nec turbari potest captus, qui adversa saeculi hujus subire decrevit intrepidus.