Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 26. NUN. Juvenior fui et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane. Perventum est ad tertiam sectionem: ubi si unum hominem loqui putes, breve et angustum tempus ostenditur, nec Dei laudibus omnino sufficiens; sed magis introductae vox credatur Ecclesiae, quae ab initio saeculi usque ad finem, veram nobis probat esse sententiam. Juvenior fuit, quando initia legis in ipso protoplasto primaeva suscepit. Senuit, id est ad honorabiliorem venit aetatem, quando novissimis temporibus suscipere meruit Dominum Redemptorem. Nam et evangelista Joannes in Epistola sua sic ait: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Sed per haec tempora quae totius mundi ambitus excurrit, justum se non dicit vidisse derelictum. Ita fit ut longum tempus per Ecclesiae verba designatum esse videatur. Quid igitur dicimus de illis justis qui in latronum manibus inciderunt, de ipso quoque justo justorum qui clamavit in cruce: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Sed ut omnem nodum contrarietatis evadamus, justus derelictus non est, sed spiritualibus bonis, non temporalibus, ut putatur, auxiliis: quibus tunc praemia revera collata sunt, quando tormenta saeculi superare potuerunt, ipso testante: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Simili modo dicit non se vidisse semen justi egens pane. Quod si ad litteram accipias, nec hoc poterit constare quod dicitur: legimus enim famis causa Abrabam, Isaac, et Jacob mutasse provincias; unde dubium non est eguisse pane, quos propter penuriam loci constat exteras ex petiisse regiones. Sed redeamus ad interiorem hominem, et vera nobis sententia salutariter apparebit. Semen uniuscujusque hominis operam esse diximus, quam seminat et metit, sive bonam, sive malam. Ergo opera justi pane non indiget, hoc est verbo Dei quo satiatur, quo reficitur, quo intus revera vivit et pascitur. Sic fiet ut concordantia reddantur, quae sibi videbantur esse contraria.