Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Tota die miseretur et commodat, et semen ejus in benedictione erit. Tota die dicit, toto tempore vitae suae. Dies enim singulari numero frequenter apponitur, ut totius vitae tempora declarentur: quale est illud primi psalmi, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Ita fit ut, cum pauca dicimus, plurima sentiamus. Miseretur et commodat: sive eleemosynas dicit, ubi ante misericordia tangit animum, et sic aperit manum. Ipsa est enim perfecta eleemosyna, quae prius a se inchoat, et sic ad alterius juvamina venire festinat. Sive magis illum commodare dicamus spiritualia bona, quae affluenter Dei possidet pauper. Commodat plane justus, unde omnino dives est, de doctrina, de pietate, de justitia, de patientia, caeterisque bonis, quibus perimitur mens illa sanctissima. Sed ne crederes justum interdum velle mutuari, posuit tota die. O divitiae inaestimabiles, quae in tota vita copiam suam affluentissime largiuntur! Merito non deficit dare, qui a Christo semper consuevit accipere. Sequitur, et semen ejus in benedictione erit. Similis est et iste locus superioribus. Nam si semen velis filios intelligere, multi sancti filios genuerunt luxuriosos et impios. Sed semen dicit operam, quae ab homine dono superno velut frumentale semen aspergitur. Haec recipitur in benedictione, quia seminata est in bona voluntate. Nam semen opera nostra esse intellexit Apostolus cum dicit: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8).