Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.37
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 35. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Considera quemadmodum ordinem istum futuro saeculo deputavit, ut dicat in potestate inimici justum ulterius non esse tradendum; quod in isto saeculo frequenter evenit, ut martyres relinqueret persecutorum manibus carnaliter occidendos. Tunc enim famulos suos jam non derelinquet arbitriis impiorum, sed in aeterna pace positos possidebit ab omni peri culo liberatos. Nec damnabit eum, cum judicabitur illi. Non damnat justum, cum judicat impium; sed discretione meritorum justum beatitudo suscipiet, illum debita poena torquebit.