Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.38
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 36. COPH. Exspecta Dominum, et custodi vias ejus; et exaltabit te, ut inhabites terram; cum perierint peccatores videbis. Superioribus rebus diligenter expositis, quae ad aeternam poterant beatitudinem pertinere, redit ad justum, consolans eum, et dicens: Tu qni jam credidisti ad quae bona evehi possis, con fidenter exspecta Dominum, id est patienter age: et qualis sit ipsa patientia non tacetur. Non enim otiosa dicitur exspecta, sed laboranti, qui vias Domini, hoc est sacratissima praecepta custodit. Apte quoque sua reddidit suis. Terram illam nisi exaltatus non potest possidere: quia sic magna, sic sancta, sic coelesti: est, quam nemo praevalet, nisi bene meritos, adipisci. Sequitur, cum perierint peccatores videbis. Du plici ratione justorum gaudia cumulantur. Primun cum senserint in quantis sint jucunditatibus collocandi; deinde cum viderint poenas peccatorum, ex… sultabunt amplius ah aeterno se supplicio liberatos. Tunc enim gratior fit qualitas muneris attributi, quando conspecta fuerit poenalis adversitas. Ergo hoc dicit, videbis, hoc est quod nunc credis, tunc absolute cognosces, et laetaberis, illis digne pereuntibus, te in summa beatitudine per gratiam Domini collocatum.