Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.39
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 37. Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Hic contra gravissimum morbum medicina plenissima praestatur. Dicunt enim quidam: Si Deo talia displicerent, peccatoribus tanta felicitas minime proveniret. Ideoque per energiam, quae actum rei incorporeae imaginatione repraesentat, vidisse se dicit impium crevisse non ad honorem, sed potius ad ruinam. Elevantur enim hic tales supra justos, quia illi sunt humiles, isti superbi; sed isti in judicio cadent, illi feliciter erigentur. Et quia dixerat, superexaltatum, ne putares eum tantum supra humiles evectum, addidit, et elevatum super cedros Libani, ut ipsis quoque proceris cacuminibus celsior appareret. Cujus profectus ideo tantum extollitur, ut ejus irremediabilis ruina monstretur. Hoc etiam de diabolo intelligi fas est, de quo Joel propheta testatur dicens: Et eum qui ab Aquilone est, effugabo a vobis, et ejiciam in terra sitienti et deserta; et exterminabo faciem ejus in mare illud primum, et posteriora ejus in mare novissimum (Joel. II, 20). Gratias agimus, Domine, dispositionibus tuis. Nam quid iste liber faceret, qui mundum religatus affligit?