Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.41
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 39. SIN. Custodi veritatem et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Dum nos praecipit custodire veritatem, admonet ne in mundanis rebus curam babere debeamus. Custodire enim solet, nonnisi qui seni per assiduus est, qui hoc cogitat, hoc loquitur, hoc retractat, nulloque momento ab ea sollicitudine segregatur. Sed quae est ista veritas? utique Deus, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Ergo si Deum custodias, ille te sine dubitatione custodit. Dicit etiam, et vide aequitatem, Dei videlicet. Nam quae sit aequitas consequenter exponit; ait enim, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Intendamus quemadmodum hunc sermonem intelligere debeamus: reliquiae sunt homini pacifico, quando spes ejus Domini remuneratione peragitur. Reliquum est enim, ut post hanc vitam aeternae beatitudinis praemia consequatur. Sunt ergo reliquice pacificorum, quando spem certissimam tunc habere incipiunt, cum ad percipienda Domini dona perveniunt. Pacificus autem dicitur, qui in hoc mundo inter discordantes pacem facit, studioque mansuetudinis nec ipse indecoris certaminibus implicatur. Et nota quia in beatorum loco ponitur, cui haec virtus Domini pietate praestatur.