Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.42
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 40. Injusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum peribunt. Sententiae dantur aptae disparibus. Nam sicut justi post hanc vitam spe maxima gratulantur, ita injusti finita luce dispereunt. Sive (ut quidam volunt) reliquiae significant memoriam honorum, quam justus vir in hoc mundo post obitum derelinquit, dum de actuum suorum probitate laudatur. Quod utique martyribus contigit, qui pro veritatis testimonio felices animas reddiderunt. Hoc mereri impii nullatenus possum, qui nullum vestigium dignum memoriae suae derelinquunt: quoniam superveniente interitu eorum falsa laus et fragilis vita dissolvitur.