Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.44
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 42. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eripiet eos a peccatoribus, et salvos facit eos, quoniam speraverunt in eum. De fidelibus famulis dicit, quos in hoc mundo efficaciter adjuvat, quando colluctatione contraria fatigantur. Liberat enim, dura fidem ipsorum non sinit prava suasione perveni. Eripiet a peccatoribus, utique a mundi istius contrarietate servat illaesos. Addidit quoque causam liberationis: quoniam speraverunt in eum, non quia non peccaverunt, sed quoniam spem suam in Domini pietate posuerunt. Quod potest etiam et ad illud judicium trabi, quando sanctis suis aeterna praemia praestare dignabitur.