Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.45
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam proficua verba Spiritus sancti dignatione prolata sunt! quam mirabili virtute illa tunica Domini Christi superna dispensatione contexta est, non filis, sed versibus; non stamine, sed compunctione; non lana, sed gratia; scilicet quae lotum corpus ambiat, et membra ipsius in modum sacro vestis operiat; quam non valuit dividere militum insana protervia; quam non potest haereticorum tot saeculis. dum semper carpant, scindere multitudo: sed in sua firmitate consistens, illos tantum protegit quos Domino placere cognoscit! Rogemus ergo inseparabilem Trinitatem, ut haec vestis et nos protegat, atque intra suos sinus gratuita dignatione concludat. Quo loco Sedulii verba mutuanda sunt: Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti.