Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Et educet tanquam lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. Exponit quod superius dixit, et ipse faciet. Lumen solis colores nobis corporales ostendit: fulgor Dei operum nostrorum qualitates exaperit: ut justitia nostra, id est fides quam habemus in Christo sic reluceat, quatenus spiritualibus possit apparere conspectibus. Educere est enim aliquid de tenebris ad lumen trahere; hoc est de saeculi istius caligine ad illam futuri judicii perducere claritatem, ubi omnia palam fiunt, nec ulterius tenebrosis latibulis occuluntur. Quapropter justitia nostra, quam, Deo donante, nunc habemus in fide, tunc humanis conspectibus apparebit, et tanquam lumen proferetur, cum spes nostra Christus ostendetur; sicut dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Tanquam meridiem, per hyperbolen dictum est; significat enim clarissimam et purissimam lucem. Tunc namque sol orbem terrasum nimia claritate perfundit, et cunctas mundi partes perspicuo fulgore collustrat.