Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. DALETH. Subditus esto Domino, et obsecra eum; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua. Subditus est Domino etiam qui ab ejus fide videtur alienus, potestate dominationis, non electione judicii. Sed ut hoc de sanctis dictum debuisses agnoscere, sequitur, et obsecra eum; quod utique facere nesciunt, nisi qui pia Domino devotione famulantur. Obsecrare quippe significat obsequenter rogare. Et nota quod haec duo regulariter posita sunt, ut et bene agamus, et semper rogemus, sicut dicit Apostolus: Orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes (Rom. XII, 12). Redit etiam ad illam commonitionem unde psalmus fecit initium; ut peccatorem florentem fidelis non debeat imitari. Nam ideo additum est, In via sua, ut non sanctos, sed criminosos intelligere debuisses. Christi enim via sola bona est, nostra vero peccatis obnoxia. Nam hoc quod dicimus, et sequens versus evidenter ostendit.