Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.40.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Inimici met dixerunt mala mihi: quando morietur et periet nomen ejus? Hactenus propheta de beatorum afflictione loculus est, nunc secundo ingressu Dominus Salvator de sua passione dicturus est; ut cum famuli Dei diversis casibus affliguntur, non se a Deo credant esse derelictos, quando Chrisium Dominum talia pertulisse cognoscunt, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV, 20). Inimici vero dixerunt mala, quando falsa locuti sunt. Necesse enim erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Sequitur: quando morietur et periet nomen ejus? Verba sunt dementium Judaeorum; dicebant enim: Si dimiserimus eum, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48); item Caiphas ait: Expedit ut unus homo moriatur pro omnibus, et non tota gens pereat (Ibid. ,49). Periit enim nomen ejus, sed ab ipsis qui ei credere noluerunt.