Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.40.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Et ingrediebantur ut viderent: vana locutum est cor eorum. Vers. 7. Congregaverunt iniquitatem sibi: et egrediebantur foras, et loquebantur. Tempus illud dominicae passionis exponit, quando Judas non ad venerandum Dominum, sed ad perdendum potius dolosus intrabat. Nam quod pluraliter dictum est, ingrediebantur, et illos significat qui ei manus injicere praesumpserunt. Vana vero locuti sunt Judaei, quando de illius morte crudeliter tractaverunt, qui omnium vita esse cognoscitur. Sequitur, congregaverunt iniquitatem sibi. Conventus ipsorum congregatio utique fuit peccantium, quando in uno facinore omnia scelera perpetrata sunt, dum rerum Dominum crucifigere decreverunt. Foras egressi sunt; quoniam intus stare non poterant, qui ab arcano fidei discrepabant. Utrumque miserum, utrumque pestiferum: ingressi sunt ad facinus perpetrandum, deinde foras a veritatis finibus exierunt.