Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.41.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui Domino flere non appetunt, juges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito, quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has juges lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum Christianum. Diem, prosperitatem debemus accipere: noctem vero tristitiam. Per haec enim duo, omne tempus vitae hominis indicatur.