Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.41.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare juges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae jubemus. Quis in ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subjacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.