Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.41.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Haec recordatus eum, et effudi in me animam meam: quoniam ingrediebar in locum tabernaculi. Id est, dum haec quae mihi imputabantur delicta cogitarem, animam meam quasi ex pleno conceptaculo in lacrymas subita inundatione profudi, rogans Deum, ne diutius tali increpatione torquerer. Animam vero suam in se quodammodo fundit, qui pleno desiderio concitatus Deo se sincera supplicatione prostraverit. Et nota quod omnis effusio motu lacto ad vicina loca progreditur. Anima vero in se funditur, quoties compunctionis instinctu in semetipsam revenitur. Sequitur etiam cur in se effuderit animam suam; scilicet, quoniam ingrediebatur in locum taber naculi; hoc est in Ecclesiam praesentem. Ibi enim dum ingrederetur amplius plorabat, amplius gemebat adhuc differri illam Jerusalem, quam sanctis suis Dominus repromisit. Necesse est enim vivacius desiderare quod exspectatur, quando ejus quaedam similitudo conspicitur.