Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.42.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Ab homine iniquo et doloso eripe me. Bo num quidem desiderium, sed adhuc non habet tempus. Hoc enim quod modo a sancto isto quaeritur, in futuro judicio a fidelibus invenitur. Sed talia et hic desiderant qui pacifici esse noscuntur; ut ab inquietis moribus cupiant dividi, ne possint aliqua pravitate vitiari. Ipse est enim iniquus et dolosus, de quo superius dixit: De gente non sancta. Iniquus est enim qui mala facit apertius, dolosus qui occulta machinatione grassatur: ut sunt omnes qui a mandatis Domini probantur alieni.