Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.42.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quia tu es, Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Frequenter ratio causam praecedit, saepe iterum juncta subsequitur: hic autem proposita clamat in capito. Nam cum ait ejus fortitudo Deus, miratur quare ab adventu Domini, in quo judicaturus est mundum, adhuc videatur repelli, quem propter mundi quas patiebatur angustias, magno desiderio sustinebat. Fortitudo est enim considerata periculorum perpessio, et laborum indefecta probatio. Sciebat enim vir sanctissimus alterius se contristari non posse, si ad aeternam futuri saeculi requiem perveniret. Mos enim desiderantium est ab ilia re se potare depulsos, ad quam venire velociter non sinuntur. Ejus quoque rei explanatio decora subsequitur: Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique in hoc saeculo contristati incedant sancti, quando inimicorum flagella saevissima patiantur. Nam cum ille dies judicationis advenerit, talia minime sustinebunt; quia inimicus cum suis sequacibus absolute damnabitur. Quapropter vir sanctus desideranter expetebat tempora illa, in quibus sibi beatitudinem noverat conferendam.