Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.42.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum. Hic reddit causam tristitae submovendae; ut Pater mittat Filium ad judicandum, qui est lux et veritas; ipse enim de se dixit: Ego sum lux mundi (Joan. VII, 12); et alibi: Ege sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6), Haec enim cum venerit, quae est Christus Dominus, a sanctis ejus omnis moeror confusionis abscedit, quando aeternae beatitudinis gloriam consequuntur. Iste ergo fidelis quem superius diximus loqui, deductum et adductum sc dicit in montem sanctum; hoc est ad firmam credulitatem Domini Salvatoris: ejus gloriae cuncta praebens, non aliquid suis viribus applicando. Quod autem adjecit, et in tabernaculum tuum, Ecclesiam catholicam significat in mundi istius certamine constitutam, quae adhuc inimici varia fatigatione vexatur. Sed audivimus tabernaculum, adversarii caveamus insidias; quoniam dum in tabernaculis sit Ecclesia, nos nequaquam possumus otia possidere secura. Quod tabernaculum Exodi textus sic evidenti relatione depingit (Exod. XXVI, 1); ut non solum auribus, sed pene ipsis aspectibus offeratur.