Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Coelestibus epulis propheta saginatus, et futurae gratulationis qualitate completus, praeconia Domini se eructaturum promittit; ut unde ipse fuerat coelesti largitate satiatus, inde et fidelis populus abundantissime pasceretur: epithalamium quoddam supernum; ut dictum est, nuptiali exsultatione concelebrans. Epithalamium vero interpretatur laus thalami, quae Sponso coelesti consuetudine humanitatis offertur. Prima pars ejus quatuor modis Sponsi continet laudes, id est Domini Salvatoris. Secunda simili numero quatuor partibus mysticis virtutibus Sponsa praedicatur Ecclesia; scilicet quae in sanctorum hominum adunatione consistit. Hoc quoque sapientissimus Salomon in libro qui appellatur Canticum cauticorum notissima lectione descripsit. Unde et nos in praesenti psalmo, prout locus expetit, libri ipsius exempla jungimus; ut licet praedicatores divisi sint temporibus, concordia tamen prophetiae unum locuti esse videantur.