Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. Vers. 2. Lingua mea calamus scribae, velociter imbentis. Cum intelligentiam suam propheta cognosceret divini muneris claritate [ed. ,charitate] perfusam, magnitudine ipsius gratulationis compulsus; quod dicturus erat ante laudavit, non elationis studio, sed motus veritatis instinctu. Eructavit dicimus, quando satietas multa ciborum digestiones saluberrimas evaporat. Sed quam magnis spiritualibus epulis fuerat vir iste completus, ut tam boni odoris eructaret arcanum! Cor meum, sinum mentis intellige. Verbum bonum, Filium Dei dicit, de quo Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipsa etiam de se Veritas dicit: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18). Opera vero id est opusculum prophetae fuit, psalmi hujus decoram contextionem ministerio ense vocis offerre, et per organum inguae quibusdam calamis divina verba resonare. Hanc enim praedicationem Regi dicere gestiebat, quam de ejus admirabili claritate [mss. A., B. ,F. ,charitate] conceperat. Sed ne quis putaret aliquid eum ex propria voluntate dicturum, linguam suam scribae calamo comparavit, quae sic dictura est fideliter Spiritus sancti verba, quemadmodum sensus nostri vota calamus describit in charta. Addidit, velociter scribentis; quem nos magis notarium debemus accipere, qui velociter verba suscipit, et citius audita transcribit. Considerandum vero quoniam hic prophetiae virtus ostenditur, quae non sub cruciatu humano cogitat, sed sine aliquo labore Divinitatis jussa divulgat. Audiamus nunc prophetam epithalamii sine adulatione dicturum laudem, quae nihil nisi exaggerat veritatem, quae salva integritate blanditur; et quamvis magna dicat, non tamen omnia sufficienter enumerat.