Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. Finito prooemio, et competenter populis ad audiendi studium concitatis, factum est de incarnatione Domini laudis initium; ut per quam meruimus Divinitatis arcana cognoscere, per ipsam deberemus et praeconia tantae majestatis audire. Quae species laudis, apud oratores A forma dicitur. Sed cum in Isaia legatur: Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed species vultus ejus sine honore abjecta prae omnibus hominibus (Isa. LIII, 2); quaeri potest, cor hic super genus humanum speciosissimus describatur? Non quia forma ejus decore lactei coloris eluxit, aut flavo crine lampavit, aut insigni statura praeminuit; sed veraciter humano genere pulchrior fuit, quia peccata non habuit. Illud enim recte speciosum dicitur, quod gratia mundissimae puritatis ornatur; quamvis Pater Augustinus speciem corporis ejus dicat fuisse laudabilem. Sed exemplum Isaiae supra positum ad passionis ejus retulit tempus quando et colaphis caesus, et spinis coronatus, et sputis legitur esse complutus. Ecclesia vero quae Domini Salvatoris portat, imaginem sic legitur in Canticis canticorum: Fusca sum et decora (Cant. I, 4); id est fusca corpore carnali, formosa coelestibus meritis. Et quare speciosum dixerit probat: quia, loquente Christo, per gratiam Deo reconciliatus est mundus. Quid ergo potuit in humano genere esse simile, quam ipsum incarnatum conspicere, per quem redemptionis donum totus orbis accepit? Nam sic de ipso et praedictus liber Salomonis enu…iat: Labia tua et loquela tua speciosa. Sequitur, Propterea benedixit te Deus in aeternum (Cant. IV, 3). Propterea, dicit, propter praedicationes eximias, et pietatem omnimodis singularem; quia nulli quidquam pro meritis contulit, sed omnia sua potius bonitate concessit. Benedictus est enim in aeternum, cujus regni non erit finis. Bene autem dictura est a forma servi. Benedixit te Deus, quae et passionem pertulit, et ad regna coelorum pervenit.