Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.45.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Interposito diapsalmate, venit ad tertium membrum, ubi invitat populos videre magnalia Domini Salvatoris, quae fecit incarnationis suae dispensatione mirabili. Venite quippe dum dicit, hortatur eos ut fide Domino proximentur, quem non poterant videre longinquum. Nam quod addidit, opera Domini, ad magnum nescio quod spectaculum universitas advocatur. Quapropter accedamus alacri animo; quia videntes talia fide concipimus quae nos perducant ad gaudia sempiterna. Posuit, dixit, quasi signa quaedam collocavit, quae mundus contuens ad salutis suae remedia festinaret. Prodigium dictum est, eo quod porro dicat, quando signis aliquibus venturae novitatis ostensio declaratur. Quae facta est in nalivitate Domini, quando Virgo peperit, stella magis apparuit, angelorum chorus nativitatem sui Domini praedicavit.