Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.45.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Auferens bella usque ad finem terrae. Ecce illa opera Domini quae promittebantur edicta sunt; et necesse est ut tanta pollicitatio magnum aliquod exponat arcanum. est contra Deum t quando gentilitas sculptilia simulacra diversis superstitionibus adorabat, quae Domini adventu cum suis cultoribus corruerunt… Abstulit ergo bella fidei usque ad fines terrae, quae toto orbe gerebantur, et in suam pacem redegit, quibus verae religionis munera condonavit. Sive hoc historica potest veritate cognosci, quia nativitate Domini regnante Augusto orbis legitur fuisse pacatus; quod non humanis viribus, sed Christi Domini corporali prasentia probatur effectum.