Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum, id est primarii gentium diversarum, de quibus principium psalmi canit: Omnes gentes, plaudite manibus. Convenerunt, ac si diceret crediderunt. Convenire enim est ad unum multos venire. Cum Deo Abraham, hoc est in Christum qui Deus est Abrahae. Expulsis enim infidelibus Judaeis qui carne tantum, non operibus erant filii Abrahae, plenitudinem gentium intromisit ad illam promissionis beatitudinem possidendam, quam promiserat Abrahae et semini ejus. Filii enim ipsius per sanctam fidem facti sunt, qui carnis semine non fuerunt.