Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Quoniam dii fortes terrae nimium [mss. A., B·, F. ,vehementer] elevati sunt. Sensus iste pendet de superiore versiculo. Ideo enim principes populorum convenerunt cum Deo Abraham, quia fortes terrae, qui erant populus Dei, nimium elevati sunt; id est Judaei, quibus data fuerat virtus in gentibus, erecti contra Deum scelerata mente tumuerunt, et facti sunt per superbiam extremi, qui per humilitatem potuerunt esse praecipui.