Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Quoniam Deus summus, terribilis: Rex magnus super omnem terram. Reddit causas, quare Domino et plaudi debeat, et jubilari. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Primum quia summus est Deus. Terribilis, quia ipse judicaturus est mundum. Rex magnus, quoniam Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16) est. Ipse est enim de quo scriptam est in titulo passionis: Rex Judaeorum (Matth. XXVII, 37). Verum est quoniam ipsorum Rex fuit, sed est et cunctarum gentium, quia et Creator et Administrator est omnium; et ideo ne tantum putaretur fuisse Judaeorum, Regem dicit omnium esse terrarum. Advertant Judaei potentiam Domini ab angustiis suis longe latiusque diffusam, et colere non desinant eum, cujus ubique esse audiunt principatum.