Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Hoc ad universos pertinet Christianos, qui divinam gratiam habere meruerunt. Populos et gentes, significat eos qui extra Ecclesiam latitare noscuntur. Omnibus enim justis spiritualiter subjecti sunt, qui eorum merita aequiparare non possunt. Sed hoc magis spiritualiter debemus advertere, ne qua elatio, quod absit, sanctos viros contingere videatur. Pedes significant sanctissimas praedicationes, quibus populi merito dicebantur esse subjecti, quorum regulis tenebantur astricti, sicut Isaias propheta dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Isai. LII, 7).