Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quam dilexit. Elegit nobis, subaudiendum est dare; ut qui venerat ad Israeliticum populum salvandum, hoc magis gentibus pia largitate concederet. Quam similitudinem necesse est in medium revocare, ut rei veritas evidentius possit agnosci. Esan carnalis cibi suavitate [ed. ,vanitate] pellectus, a fratre suo Jacob lenticulam postulavit (Gen. XXV, 30): cui ille respondit sic esse faciendum, si ei a germano suo primogenitorum gloria cederetur. Ille terrenarum rerum avidus inquisitor cessit honorem suum; eoque facto contigit ut Jacob felici commercio carnalia offerret, quatenus spiritualia conquirere potuisset. ipsa est enim species Jacob, quam Dominus nimis dilexit; ut et fideles famulos suos eadem facere vellet, quae ille sequenda mystica significatione praemonuit. Sic enim Christiani vere dicimur, si terrena offerentes, coelestia conquiramus.